Notionem peccati ad normam fidei christianae thetice explicatura dissertatio quam ... p. p. mag. Andreas Fredericus Beckman ... et Augustus Melcher Myrberg gothob. stip. reg. in audit Gustav. die XXVI Februarii MDCCCLI h. p. m. s. P. II.
Year: 1851
Type: dissertation
Abstract: WAIILSTRÖ M A * C. ripere; quod ejus sit, quodque ei probe reddere debere mus, ideoque defectionem illam per se esse improbitatem.-Si porro is solus, qui amet, Deum novit, Deus vero ipsa est veritas, in manifesto est, eum qui amore careat, veritatis quoque carere cognitione ideoque sapientia destitu tum esse.Unde per se et immediate stultitia est atque insipientia peccatum.-Quum vero contineat amor ille ju stam , quae inter Deum creaturamque personalem obtinere debet, rationem, satis elucet, defectionem jamjam comme moratam per se et immediate esse injustitiam , adixiav.-Quatenus autem vinculum illud amoris, quo creatura personalis ad Deum religata esse debet, solvit defectio illa, irreligiositatis nomine jure venit.-Quum denique amore deserendo Deum ipsurai deseramus, defectus ille amoris jure meritoque nomen audiit impietatis, aöeßeiccq, quæ verba nos lingua nativa reddimus o g u d a k tig h e t.Indolem deinde creaturae personalis respicientes, qualem per se eam voluit esse Deus, satis ex jam propositis luculenter apparet, creaturam personalem, si veritate amoris careat, cum idea illa divina, quam Deus creatura personali con denda ad effectum perducere voluit, prorsus pugnare.Quod si igitur convenientiam cum hac idea divina rectitudinem appellamus atque bonitatem creaturæ, sponte sequitur pec ca tmm, utpote ideæ laudatæ disconveniens, obliquitatem, p e rv e rsita te m , vitiu m , malitiam jure haberi.-Si ulte rius addamus, indolem illam, quam creaturæ personalis voluiit esse Deus, veram quoque naturam constituere ejus crea tu rar, nemo quidem dubitaverit, defectionem istam amoris natuiræ hominis vere contrariam atque adversantem ha bere.. Unde per se patet, tantum abesse, ut naturam crea turae personalis unquam constituere possit peccatum, ut v eraim naturam prorsus labefactare videatur.
Author: Anders Beckman
Language: English
Subfield: History
Field: Arts and Humanities
Domain: Social Sciences
Open Access status: green
OpenAlex ID: W387484235
