Work

Notionem peccati ad normam fidei christianae thetice explicatura dissertatio quam ... p. p. mag. Andreas Fredericus Beckman ... et Johannes Ström vestm. dalec. a sacris, comminister designatus in audit Gustav. die XXVI Februarii MDCCCLI. H. A. M. S. P. I.

Year: 1851
Type: dissertation
Abstract: E s s e et conspici in rerum natura atque mundo res perplurimas, quæ ejusmodi sint, ut cum legibus et justo naturæ ordini parum constare videantur, communis est fuitque omnium fere populorum sententia aut certe opinio *).Neque in vita atque conversatione hominum desiderari istiusmodi abnormem perversamque rationem prudentiores harum rerum scrutatores, etiam inter gentiles, sedulo animadverterunt**).Quin imo vitam humanam his labibus ita conspersam atque maculatam habuerunt aliqui gentium sapientiores, ut prope a perversitate consummata abesse genus humanum effari haud dubitarent.Aut quorsum spectant praeclara illa Senecæ: «Atqui si irasci sapiens debet turpiter factis et concitari tristariquo ob scelera, nihil est aerumnosius sapiente.Omnis illi per iracundiam moeroremque vita transibit.Quod enim momentum erit, quo non improbanda videat?quoties pro cesserit domo, per sceleratos illi, avarosque et prodigos, et impudentes et ob ista felices incedendum erit: nusquam oculi ejus flectentur, ut non, quod indignentur, inveniant»?-quorsum illud: «plus committitur quam quod possit coer citione sanari.Certatur ingenti quodam nequitiae certamine, . . .adeoque in publicum missa nequitia est, et in omnium pectoribus evaluit, ut innocentia non rara, sed nulla sit » ?* **) *) Cfr.P. F. S tu lir, Dio R eligions-S y ste m e d e r heidn.Völker des O rie n t, pp.11, 8 4 , 8 9 , 9 5 , 1 6 8 , 1 6 9 , 361 cet.e t ejusdem Die Rel.Syst.d.Hellenen etc. p. 24.**) Yidosis: Pfannerus, Syst.Theol.gentil, pur.c. 9. §. 7. p. 2 59 sq.***) L. A. Seneca: de Ira L. II Cc. 7, 8, 9 ; de Clomentia L. I c. 6. Cfr.Cicero: Quæst.Tuscul.L. II: c. 20.L. III c. 1. L. IV c. 37. Nubem testium reliquorum, qui adsunt, producere super sedemus venia lectoris, praesertim quum testimonia jam al lata satis sufficiant ad evincendum, perversitatem generis humani minime ethnicis fuisse ignotam, sed jam ah illis cogitatione et quidem reflexo mentis judicio comprehensam.Neque hoc nobis mirum sit.Mentibus enim hominum di vinitus inscripta est lex, quæ forsitan numquam ita obfuscari queat, ut prorsus exstinguatur in illis æqui atquc iniqui discrimen *).Hanc de perversitate generis humani sententiam Sa crae Litteræ christianorum abundo confirmant.Quin imo ex his cuique vere credenti facile probari potest, genus hu manum re vera esse omni rectitudine animi morumque plane destitutum.v.IIavitç t^s x h v a v , àjia ijxqsioo&rjGav sx io n v noiw v xQ iJttO TT/ia; ax s G tiv é w ç é v o ç '* ) .Hoc tamen judicium non singulis tantummodo effatis Sacrarum Littera rum de conditione hominis naturali subesse, sed semper et ubique in his litteris sese offerre, scrutator diligens haud facile negaverit.Idem denique et conscientia singulorum et experientia suæ communisque rei um humanarum conditionis modo tristissimo probatum facit.Variis nominibus pro diversitate linguarum et rei æstimandee ratione adpellata fuit hæc pravitas.Theologis no stris lingua utentibus latiali mos invaluit, ut eam plerum que quatenus moralitatis speciem præ se ferat sub nomine peccati comprehendant, verbum illud græcum, sacris lit teris Novi Testamenti usitatissimum, å fiaqxia, sermone la tino ita reddentes.Vernacula autem lingua hanc denomina tionem nos reddimus verbo S ynd.*) Itom. 2 : 1 4 ff.
Author: Anders Beckman
Language: Croatian
Subfield: History
Open Access status: green
OpenAlex ID: W596717850
Cites:
Cited by:
Related to: 10