„Senes severiores”. Notes on „too-strict” translations of comparatives (Catul. V 2)
Year: 2011
Type: article
Abstract: Quaestiones huius operae in unius dicti (i. e. ‘senum severiorum’) nova interpretatione offerenda nituntur. Primum varii comparativi in Catulli carminibus usus expositi sunt. Deinde paucae interpretationes horum verborum nostra aetate propositae ostenduntur. Tertio gradu obiectum est, ut pro senibus severioribus ‘censores’ intellegere possemus. Dein coniectura ea aptioribus exemplis eorum subiectivorum (‘senes’, ‘censores’) apud priscos scriptores inveniendis probatur. Duae fa- cies censoris – castigatoris morum litterarumque conferuntur, et illam primam nostris studiis hoc loco (Catul. V 2) proponimus. Pauca etiam de Clodia ista et de aliis poetae Veronensis carminibus, quibus acerbiores contumelias effudit, dicta sunt.
Author: Damian Pierzak
Institution: University of Silesia in Katowice
Language: Polish
Subfield: Language and Linguistics
Field: Arts and Humanities
Domain: Social Sciences
Open Access status: green
OpenAlex ID: W840686553
